Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 238


Datierung: 796 06 04

b) Dum unusquisque in hac fragili et caduca mortalis habitet vita, opus habet pro transactis cum terrestribus substantialibus aeternam sibi coelestemque vitam mereari et corporalia lucra in animae vertere usum. Idcirco ego Suolista dono atque trado in elimosinam meam et fratris mei Perahtleibes per manum avunculi mei Engilbrahtes, traditumque in perpetuum esse volo quicquid in pago Salageuue, id est in Perahtleibeshuson iuxta flumen Scuntra, et in villa Wintgrabom ipse supradictus germanus meus Perahtleib manu potestativa mihi tradiderat. Et nobis ambobus nostri haereditaverunt parentes, id est in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, domibus, aedificiis, mancipiis, quorum nomina haec sunt: Sigimunt, Gundacar, Snallung, Albung, Sigimar, Meginolt, Aldolf, Wito, Eracar, Walafrid, Ratmar, Fridurat, Folcrat, Baldung, Adalger, Meginharth, Unarc, Gozilo, Folcwin, Nordhilt, Alphilt, Thiotbirg, Thiothilt, Baldhilt, Magin, Sindhilt, Werinniwi, Lantuuiz, Artwin, Meginwart, Neosta: cum omni eorum suppellectili et sumptu. Ea scilicet ratione trado haec omnia, ut per vestram precariam totum illud possideam ad vitam meam, ut habeam, unde hoc mortale nutriam corpus et meam vetulam suffulciam senectutem. Post obitum vero meum et exitum de hac praesenti vita vos et successores vestri tenendi habendi, fruendi, possidendi firmam et incontradictam ad utilitatem vestram et in elimosinam meam in omnibus habeatis potestatem. Scripta haec kartula traditionis in monasterio Fulda anno XXVIII. regnante domno Carlo gloriosissimo rege Francorum die II. non. iunii. Signum Engilperaht. signum Sigibot. signum Swidperaht. signum Swidbot. signum Hruadperaht. signum Adalman. signum Leidrato. signum Gerbraht. signum Eggiolt. Signum Amalperaht. signum Liutheri. Signum Irminperaht. signum Theoleih. signum Folcmar. signum Gotahelm. Signum Iring. signum Sandarat. signum Rihperaht. signum Friduuuin. signum Theotbald. signum Adalhart.