Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 237


Datierung: 796 05 07

b) In Christi nomine. Ego servitor et amator dei Adalhartus ob desiderium vitae aeternae ac pro remissione peccatorum meorum dono atque trado portionem, quam mihi in Teinenheim villa contigit in pago Wormacinsae, quod est situm prope ripam flumini Hreni, quicquid in ipsa et infra marcam eius habere visus sum, absque tribus vineis et duobus servis, id est terris, ruris, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, domibus, aedificiis, et ista mancipia: Hruodheri et coniux eius Willibirg et duo filii eorum Giso et Gundheri, Helfrih et coniux eius, Waltrih, Garaman, Berahtram, Otmuot, Adalmuot, Willimout, Engilniu, Helidwar cum uno filio eius, Berahtheid, Irmingart, cum omni eorum suppellectili et sumptu; insuper et ista mancipia: Willirih, Helfrih, Berahtwar, Sigimuot, Engilmuot, Wolfheid, Willimar, Hiltibirg, Adalheid, Wacco, Gundila cum filiis suis, Marchrih, Eibun cum filiis suis, Gisalhelm, Gisa cum filiis suis, Maghelm, Ratheid cum filiis suis, Wolfrit, Othilt cum filiis suis, Wolfger, sicut superius dixi, totum et integrum, quicquid in illa supradicta villa de mobilibus et inmobilibus ex iure proprietatis meae adiacet, absque tribus vineis et duobus servis cassatis, quos superius excerpsi, dono atque trado de iure meo in ius domini et sancti Bonifatii, qui corpore in monasterio Fuldae requiescit, quod est constructum in pago Grapfeld in silva Bochonia super ripam fluminis ipsius Fuldae et ubi vir venerabilis Baugulfus abba preesse videtur, ut per illius patrocinium vitare infernalia valeam tormenta et caelestia merear adipiscere gaudia, ea scilicet ratione, ut hanc portionem ad vitam meam per vestram prestariam fruendi, possidendi, augendi meliorandique firmissimam et incontradictam in omnibus habeam potestatem, post finem vero vitae meae vos vel successores vestri tenendi, fruendi, possidendi in meam elimosinam et in vestram utilitatem firmissimam et ab omni homini incontradictam aeternitalique subnixam in omnibus habeant potestatem. Actum in monasterio Fuldae die nonas mai. anno XXVIII. regni domni Karoli gloriosissimi regis Francorum. † Signum Adalharti, qui hanc kartulam fieri rogavit. † Walurammi. † Brunichen. † Hadurih. † Hroccholf. † Bernheri. † Thancrat. † Ercanpraht. † Amanolt. † Meginwart. † Eburin. † Wignand. † Erhart. † Meginhart. † Einheri. † Starcrat. † Erhart. † Siggo. † Waldleih. † Wrmheri. † Wigrih.