Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 237


Datierung: 796 05 07

a) In Christi nomine. Ego servitor et amator dei Adalhart ob desiderium vite aeternae ac pro remissione peccatorum meorum dono atque trado in elimosinam meam in pago Wormacinse et in oppido Tienenheim, quod est situm prope ripam fluminis Hreni, quicquid in ipsa marcu absque tribus vineis et duobus servis coniugatis proprietatis habeam, id est in terris, ruris, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, domibus, aedificiis, et hec mancipia: Hruodheri et coniux eius Williburg et duo filii eorum Giso et Hatto, Fruotheri, Helprih et coniux eius [...], Waldrih, Garaman, Berahtram, Otmuot, Adalmuot, Willimot, Engilniu, Helidwar cum uno filio eius […] Berahtheid, Irmingart, cum omni eorum suppellectili et sumptu, sicut superius dixi, totum et integrum, quicquid in illa supradicta villa de mobilibus et inmobilibus ex iure proprietatis meae adiacet, absque illa tria vinea et duos servos cassatos, quos foras reliqui, dono atque trado in elimosinam meam ad sanctum Bonifatium, qui corpore requiescit in monasterio Fuldae, quod est constructum in pago Grapfelde in silva Bochonia super ripam fluminis Fuldae, ubi vir modestus et venerabilis Baugulfus abbas cum plurima turba monachorum deo servire dinoscitur, uti per illius patrocinium vitare infernalia valeam tormenta et caelestia merear adipiscere gaudia, ea scilicet ratione, ut hanc hereditatem ad vitam meam per vestram prestariam fruendi, possidendi, augendi, meliorandique firmissimam et incontradictam in omnibus habeam potestatem, post finem vero vitae meae vos vel successores vestri tenendi, fruendi, possidendi in meam elimosinam et ad vestram utilitatem firmissimam et ab omni homini incontradictam aeternitatique subnixam in omnibus habeatis potestatem. Actum in monasterio Fulda die nonarum mai. anno XXVIII. regni domni Karoli gloriosissimi regis Francorum.