Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 223
Datierung: [780-796 (789/94?)]
b) (Eberhardi)
In Christi nomine. Ego ancilla Christi Bleonsuind talem portionem, quae mihi a parentibus meis in pago Iagesgewe in villa Meitemulin in proprietatem hereditario iure contingit, consentientibus atque simul conlaudantibus fratribus ac sororibus meis uterinis nulloque parentum meorum et affinium contradicente coram testibus idoneis et cognatis meis trado beato Bonifacio martiri, qui in Fuldensi monasterio corporaliter requiescit, traditumque in perpetuum volo et me ipsam ancillam Christi perpetuo permansuram ab hac die et deinceps devoveo et promitto coram deo et venerand o abba te Baugulfo atque omnem huius mundi vanam et caducam gloriam cum stipule huius abiectione depono et in monasterio sanctimonialium, ubi venerabilis abbatissa Albhilt nomine cum virginum turba devote deo servit, me etiam Christo, quamdiu vixero, servituram promitto. Trado ergo, sicut predixi, deo et sancto Bonifacio martiri meam hereditatem et patrimonium prefatae villae Meitemulin cum familia utriusque sexus, cum terris, silvis, pratis, campis, pascuis, domibus, aedificiis, hortis, aquis, aquarum decursibus, piscationibus et cum omnium rerum utilitatibus, ea scilicet ratione, ut fratres sanctae Fuldensis aecclesiae mei semper sint memores. Facta est autem hec traditione sub Carolo imperatore ipso presente et confirmante et annuli sui impression roborante et precipiente, ut haec eadem tradicio nullam patiatur iniuriam.

