Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 223


Datierung: [780-796 (789/94?)]

a) (Rekonstruktion)

In Christi nomine. Ego Bleonswind ancilla Christi trado talem portionem, quae mihi a parentibus in pago Iagasgewi in villa Mechitamulin in proprietatem hereditario iure contigit, ad sanctum Bonifatium martyrem Christi, qui in monasterio Fulda sacro requiescit corpore, ubi venerabilis Baugulfus abba cum multa turba monachorum deo servire videtur, traditumque in perpetuum esse volo, sicut praedixi, praefatam meam hereditatem et patrimonium cum terris, silvis, campis, pratis, pascuis, domibus, aedificiis, aquis aquarumve decursibus, cum omnibus adiacentiis pecuniae utriusque sexus, et haec mancipia:cum omni supellectili eorum, ea scilicet ratione, ut ab hac die deinceps vos et successores vestri nullo parentum meorum et cognatorum contradicente possidere firmissimam habeatis potestatem, stipulatione subnixa. Actum in coram testibus inferius consriptis anno regnante Carolo rege Francorum die