Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 220


Datierung: [780-796 (789/94?)] 12 25

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego Hadurih indignus presbiter in remisionem peccatorum meorum ut veniam consequi merear in futurum, dono atque trado elimosinam meam ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi relegiosus et preclarus Paugulfus abba cum magna congregatione monachorum deo servire dinoscitur, in villa nuncupata Harahesheim quicquid proprium habeo, id est illam arialem, id est houastat, et ipsam ecclesiam et omnem aedificium, quod ibi constructum est, et terram arandam et vineam colendam et mancipia VI, quorum hec sunt nomina: Winirih, Heriman, Hiltirat, Theotrat, Otgart, Altfrit, cum omnibus suppellectilibus suis et suae pecuniae totum et integrum, quicquid in supradicta villa proprietatis habeo, sicque trado ad monasterium supradictum post obitum meum, ita et vos vel sequaces vestri supradictam rem incontradictam et inexquisitam post exitum vitae meae ulterius habere liberam ac firmissimam habeatis potestatem, stipula subnexa. Actum ad monasterium Fulda die XXV. mensis decembri. † Signum Hadurih. † Benno. † Sigifrit. † Gerhelm. † Erhart. † Hadupraht. † Egiwin. † Baldrih. † Uolrat. † Blidolf. † Waluram.