Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 219


Datierung: [780-802 (789/94?)] 12 20

In Christi nomine. Ego Lantfrit dono atque trado in elimosinam meam, ut indulgentiam consequi merear peccatorum meorum, in civitate opinata, que vocatur Mogontia, illum curte locum, id est houastat, et omnem aedificium, quod ibi constructum est, meae proprietatis iuxta locum, qui illorum civium vel totius vulgarici sermonis dictu nuncupatur ad hrachatom, in ripa Hrenis fluvii trado, sicut scriptum est supra, ad monasterium sancti Bonifatii martyris, quod dicitur Fulda, ubi preclarus et venerandus deo devotus Baugolf abba cum multa turba monachorum deo servire cognitum est. Et sic terminatur in qualicumque parte supradictus curte locus id est houastat, ita ut in una regione tangitur via regis et in alia tangitur pars sancti Martyni et in tertia parte Gernandes filii Hagunen; illum iam supradictum locum cum omni fabrica, que in eo est, quod ad meam pertinet proprietatem, sic trado ad supradictum monasterium post obitum meum et post obitum fratris mei Theotfrides, ut qui ex nobis utrisque alium supervixerit, sic ille illud habet per vestram prestationem usque ad finem vitae eius; post mortem vero nostram supradictam rem vos seu posterii vestri perpetualiter utendum habendum incontradictam atque firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Actum in monasterio Fulda die XX. mensis decembri. † Signum Lantfridi. † Walurammi. † Marcolti. † Sigihardi. † Sigifridi. † Albgeri. † Wignandi. † Muotheri. † Ercanberahti. †Hugi. † Tuldheri †.