Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 211
Datierung: [776-796 (789/94?)] 08 27
In Christi nomine. Ego Helpfrat quicquid proprietatis habeo in illa marca, quae est super fluvio Fliedina, ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi venerabilis Paugolf abbas praeesse videtur, trado in elimosinam meam et coniugis meae Anshilte et filiae meae Hiltiun totum et integrum, id est silvam, campum, prata, pascua aedificia, alia confinia, quicquid sit, mobile et immobile, quadrupediarum, septem mancipia cum omnibus rebus suis post obitum nostrum, id est meum Helpfrates et coniugis meae Anshilte et filiae meae Hiltiun, ut quisquis ex nobis longius vivat, per precationem supradicti venerabilis Baugolfes abbatis et cunctae familiae sancti Bonifatii habeat illud usque ad exitum vitae suae. Post obitum nostrum vos posterique vestri supradicta re frui ulterius, sicut placet, liberam firmissimamque habeatis potestatem, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Fulda die XXVII. mensis augusti.