Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 210


Datierung: [776-796 (789/94?)] 08 27

Ego itaque in dei nomine Bernachar in elimosinam meam et patris mei trado ad sanctum Bonifatium in pago Wormazfeldun villa, quae vocatur Wacharenheim, totum et integrum, quicquid mihi proprietatis ex iure parentum in hereditate contigit, id est tam terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, domibus, aedificiis, vineis, maioris et minoris, quicquid sit, et hec mancipia: Hruodolt et coniux eius Gerswind et eorum filii IIII, Saluman et uxor eius Berahtlind et una filia eorum Gundrud, Hruodleih, Hlartalah et coniux eius Fridubirg cum tribus filiis, Gerolah et coniux eius Liutheid cum duobus filiis, hec omnia cum omnibus suppellectilibus suis ea ratione, ut ego et mater mea Hiltiswind per vestrum beneficium habeamus illud usque ad finem vitae nostrae, postea hanc rem vos vel secutores vestri habere pereniter firmissimam habeatis potestatem. Actum in monasterio Fulda die VI. kl. sebtembris. Ego Asger feci.