Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 203
Datierung: [776-796 (789/94?)] 03 29
Ego in dei nomine ancilla Christi Sessa et soror mea Waltun tradimus ad sanctum Bonifatium, quicquid proprietatis habemus in istis villis: id est in Tagamari et in Peinheressteti et in Trossesteti et in duobus Marahesfeldum, totum et integrum terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, molinariis, aedificiis, apium alveariis, mancipia, quorum haec sunt nomina: Ercanfrid, Waltolf, Appo, Adalger, Notto, Reginhart, Franco, Heimo, Altolf, Eburhart, Nandgoz, Sindilo, Oto, Zitcoma, Gerwih, Gozmar, Fridulind, Adalgart, Willigart, Hruadwar, Helidniu, Adalniu, Willimuot, Stillimuot, Rihmuot, Otila, Anshilt, Elihilt, Paldhilt, Meginswind. Haec omnia cum omni supellectili eorum, sicut supra dictum est, tradimus ad sanctum Bonifatium in elimosinam nostram ea ratione, ut per beneficium vestrum, qui ibi ad illum sanctum martyrem habitant, ego Sessa et soror mea Waltun istam rem ad fruendum habeamus potestatem usque ad obitum vitae nostrae, post exitum vero vitae nostrae ambarum vos et posteri vestri supradictam rem perenniter possidere firmissimam habeatis potestatem, culmo subnixam. Actum in monasterio Fulda die XXVIIII. mensis martii. Ego Asger indignus presbyter scripsi.

