Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 174


Datierung: 788 02 21

Dominus ac redemptor noster dei filius ammonet dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Geilrad et soror mea Elisabeth donamus pro remedio animarum nostrarum ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi venerabilis Paugulf abba preesse videtur, hoc est quod tradimus in Mogontia civitate duas ariales, id est houasteti, et infra marca Mogontiae tres vineas et XL iugera et hec mancipia, quorum nomina huiusmodi sunt: Siggo, Ratolf, Germunt et una ancillam eius, Hiltipraht, Sceppo, Gotalind, Hrodgart, Rehhilt; hec itaque sic donamus atque transfundimus, ut vos ulterius firmissimam habendi, possidendi habeatis in omnibus potestatem. Actum in monasterio Fulda sub die X. kl. mart. anno XX. regni Karoli gloriosissimi regis Francorum.