Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 173


Datierung: [780-195(787?)] 09 02

b) (Eberhardi)

Carolus dei gratia imperator augustus cunctis principibus regni sui omnibusque fidelibus Christianae fidei professoribus gratiam aeternam. Nosse volumus scientiam industriamque sagacitatis vestrae, qualiter deo opitulante nostris temporibus quendam locum habemus in regno nostro deo quidem amabilem atque placabilem, nobis autem omnibus optabilem satis ac patrocinabilem, venerabile videlicet Fuldense monasterium, quod sanctissimus Christi martir Bonifacius primitus fundavit sanctoque illud Sturmi abbati plenum sanctissimis ac religiosissimis fratribus commendavit. Quodque idem moasterium Zacharias papa banno et privilegio apostolicaque beneictione munivit nobisque sumopere commendavit. Nec minus pater meus Pippinus pro amore et veneratione preciosi Christi martiris Bonifacii devotis illud muneribus et oblationibus cumulavit. Sed et nos, secundum quod dominus suggesserit, idem facere devoteque pro Christi amore et sanctissimi martiris honore donaria nostra offerre ad idem venerabile monasterium parati sumus. Hortamur igitur felicitatis vestrae sedulitatem, ut idem facere prompto animo studeatis et, quicquid deus suggesserit, tam ex meo beneficio quam ex vestro proprio offerendi et donandi prefato monasterio licentiam habeatis. Notum autem facimus devotioni vestrae tam ad excitandas mentes vestras ad simile faciendum quam ad id, quod offertur per nos obtinendum et confirmandum, quod fidelis noster Warinus comes et uxor eius Friderun obtulerunt deo et sancto Bonifacio martiri in prefato Fuldensi monasterio, cui venerabilis Baugulfus abbas preest, in pago scilicet Moyngowe locum nuncupatum Biberbah, cuius marca sunt XXX hubae et quicquid ad eas pertinet tam de comparato quam de comparando tam cultis quam incultis, campis, pratis, pascuis, domibus, aedificiis, silvis, familiis, accolis, mancipiis CCCtis et XXXta, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, venationibus, molendinis, cum animalibus omnique supellectili et cum omnibus, quae ad usum vel cultum pertinent. Friderun vero coniux eiusdem Warini comitis seorsum obtulit deo et sancto Bonifacio de parte dotis suae in pago Folcfelt in locis nuncupatis Isensheim et Isilingen et Cisoluestat, quicquid ibi ex lege dotis suae iam habere visa est, totum et ad integrum prompte ac voluntarie fratribus sancti Bonifacii dedit ad possidendum et utendum vel quicquid exinde facere voluerint, ea conditione et tenore, ut eorum semper sint memores in orationibus suis apud deum. Si quis vero, quod absit et quod non credimus, de heredibus illorum vel de alienis quelibet opposita persona contra hanc donationem ab illis legitime factam et a nobis stabilitam et confirmatam venire temptaverit, caveat, ne iram dei omnipotentis incurrat et insuper cogente fisco auri uncias VI, argenti libras VIII camerae nostrae inferat. Et ut hec donatio et confirmatio stabilis et inconvulsa permaneat, signari hanc cartam anuli nostri inpressione nominisque nostri caractere iussimus. Signum domni Karoli imperatoris. Actum in monasterio Lauresham sub die IIII. non. sept. indictione VIIII.