Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 147
Datierung: 781 12
b) (Eberhardi)
Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus Christi fidelibus. Quicquid enim locis venerabilibus ob amorem domini et opor-tunitatem servorum dei benivola liberalitate concedimus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem et remedium anime nostre stabilitatemque regni nostri provenire confidimus. Igitur conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus atque contradimus ad monasterium santi salvatoris, quod constructum est intra vastam solitudinem Boconiae super fluvium Fuldae, ubi corpus sancti Bonifacii mar-tiris quiescit venerabiliter humatum atque reconditum et ubi vir venerabilis abbas Baugulfus congregationi monachorum regulariter preesse videtur, villam nostrae proprietatis nuncupatam Rosdorf, quam Hartradus ad ipsum sanctum locum instrumento cartarum condonavit et postea missi nostri ad opus nostrum conquisierunt, eandem ergo villam cum omni integritate ad ipsum sanctum lo-cum donamus atque contradimus cum omnibus ap-pendiciis et pertinentiis suis tam terris quam silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, molendinis, piscationibus, venationi-bus, mancipiis utriusque sexus omnemque eorum substantiam et animalia ac iumenta eorum totum et integrum ad prefatum monasterium tradimus perpetualiter possidendum. Preterea hanc auctoritatis nostrae preceptionem facimus, ut nullus hominum huic loco suisque omnibus atti-nentiis aliquam iniuriam seu violentiam aut con-troversiam irrogare presumat, sed nostris et futuris tempori-bus haec ipsa nostrae traditionis oblatio sancto monasterio Fuldensi ipsisque venerabilibus fra-tribus deo et sanctis eius ibidem devote ministran-tibus proficiat in augmentis, ut eandem quoque congre-gationem eo magis delectet pro nobis et coniuge proleque nostra domini misericordiam attentius atque devotius implorare. Et ut hec auctoritas firma et incommutabilis perpetuali-ter permaneat, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione cartam hanc sigillare precepimus. Signum domini Karoli piissimi regis. Data mense dec. Indictione XI., actum Parisiaco palatio.