Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 147


Datierung: 781 12

a) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardo-rum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis venerabilibus ob amore domini et oportunitate servorum dei benivola deliberatione concedimus, hoc nobis procul dubio ad eterna beatitudine vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. Igitur conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium sancti salvatoris, quod est constructum infra vaste Boconia super fluvium Fulda, ubi corpus sancti Bonefacii quiescit umatum et vir venerabilis Baugulius in regimine habere videtur, villa nostra noncupante Rostorp, quem Haldradus ad ipso sancto loco per strumenta cartarum condonavit et postea missi nostri id opus nostrum conquisierunt vel quantum ipsi monachi de conlata populi in ipsa villa per anteriores cartas habuerunt, omnia cum integritate ad ipso sancto loco concedimus cum omnibus campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursi-bus, mobilibus et inmobilibus omnia et ex omnibus totum et ad integrum praedicto loco tradimus perpetualiter ad possidendum. Propterea hanc auctoritatem nostram conscribere iussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quislibet de fidelibus aut successoribus nostris praedicto Baugulfo abbati aut successoribus suis de iamdicta villa inquietare nec contra rationis ordinem vel calumniam generare non praesumat, sed nostris et futuris temporibus ad ipsa casa dei perpetualiter proficiat in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior sit, manu proprie subter firmvmus et de anulo nostro siggillare iussimus. Signum Caroli gloriossimi regis. Widolaicus ad vicem Radoni Widolaicus ad vicem Radoni relegi et subscripsi; Folradus ordinavit. Data in mense december anno quartodecimo et octavo regni nostri; actum Carisiago palatio.