Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 81


Datierung: 777 04 28

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Hruodthrud sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad ecclesiam sancti Bonifatii, ubi ipse requiescit in corpore, Mogontiarum marca, quicquid ibi in campis, in terris araturiis, in pratis visus sum in omnibus habere, et dono in ipsa marca vineam unam, quod est ab uno latere domni regis, ab alio Megingozi, tertio latere sanctae Mariae; et dono in pago Wormacinse in villa, quae dicitur Tittilesheim, Willium cum duobus vineis et cum omni vestitu suo, sicut nunc vestitus est et Hrǒdnandum cum uxore sua et infantibus suis et cum duobus vineis et cum omni vestitu suo, sicut vestitus est, et aream, in qua ego commanere videor, cum sala desuper stabilita dono, trado atque transfundo, ita tamen, ut, quamdiu vixero, ad usufructuario excolere debeam et post obitum meum supra dicta ecclesia sancti Bonifatii habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit vel eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei et omnium sanctorum incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondera quattuor coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio hec sub die IIII. kl. mai. anno nono regnante domino nostro Karolo glorioso rege. Ego Welimannus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Hruodtrude, quae hancOtacar. † Warmunt. † Theotrih. † Liutwin. † Willinand. † Herifrit.