Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 80


Datierung: 777 04 28

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Burgrat deo sacrata sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad ecclesiam sancti Bonifatii, ubi ipse requiescit in corpore, hoc est quod dono in Mogontiorum marca iugeras XX, ita tamen, ut, dum ego advixero, ad usufructuario excolere debeam et post obitum meum supra dicta ecclesia sancti Bonifatii habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei et omnium sanctorum incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondus quattuor coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma permaneat, stipulatione subnexa. Facta donatio hec sub die IIII. kl. maias anno nono regnante domno nostro Karlo glorioso rege. Ego Welimannus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Burgrata, qui hanc donationem fieri rogavit. † signum Odacri. † signum Theotrichi. † signum Liutwini. † signum Sigibaldi. † signum Hribbaldi. † signum Adalbercti. † signum Willinandi. † signum Herifridi. † signum Sigimanni.