Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 61
Datierung: 772 05 03
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Hartmunt sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti salvatoris et sancti Bonifatii, quod est constructum in pago Grapfeld super fluvium Fulda, ubi ipse sanctus martyr Christi Bonifatius corpore requiescit et ubi Sturmi preesse videtur abbas, hoc est quod dono in pago Wormacinse in villa Truthmaresheim id est mansis, casis, vineis, terris, araturiis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mancipiis, totum et integrum quicquid ibidem proprietatis visus fui habere, a die presente ad supra dicto monasterio supra dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum non esse credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis seu ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donatione venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et trinae maiestatis, insuper autem iuxta poenam seculi inferat ad predicto monasterio auri uncias V argenti pondera X et nec sic quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio hec sub die V. nonas maias anno IIII. Regni domni Karoli gloriosissimi regis Francorum. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Hartmunti, qui hanc kartulam traditionis scribere rogavit. † signum Hattoni comitis. † Atacri. † Sindolti. † Hruodwini. † Hludwini. † Witharii. † Albwini. † Waltbercti. † Grimbercti. † Waluramni †.

