Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 44


Datierung: 766 (754-762?) 09 24

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Hariberctus clericus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquod promerire merear, dono ad monasterio sancti Bonifatii martiris, quod est constructum in silva, quae dicitur Bochonia, super fluvium Fulda, ubi ipse sanctus martyr sacro requiescit in corpore, hoc est quod dono ad istud monasterium a in pago Wormacinse in villa, cuius vocabulum est Wacharenheim, vinea una; et ipsa vinea facta est in illa terra, quod mihi Nandharius tradidit pro solidis meis, quod sunt adfinis de una parte Wigharti, de alia parte Nortbercti, tertia parte Adalperdi, quarta parte terra araturia, totum et ad integrum a die presente ad iam dicto monasterio sancti Bonifatii iam dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus vel quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra cartolam donationis hanc venire aut eam inrumpere voluerit, primitus iram dei omnipotentis et trinae magestatis incurrat et ab omni loca santorum excommunis appareat, et insuper solventem ad iam dicto monasterio sancti Bonifatii auri uncias V, argenti pondus X multa conponat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens kartula donationis omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum Mogontie civitate publice sub die VIII. kl. Octubris XV,. regni Pippini rege. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Haribercti clerici, qui hanc kartolam donationis fieri rogavit scribere pro remedio anime sue. † signum Angilulfus. † signum Adaloltus. † signum Irminolfus. † signum Hrothohus.