Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 43


Datierung: 766 07 (<02 11>)

Pippinus rex Francorum vir inluster. Et quia monente scriptura ita oporteat unumquemque constanter praeparare, quatenus veniente in conspectu superni iudices illam mereatur domini piam vocem audire, quem omnes iusti ex bonis actibus erunt gavisi. Quapropter nos salubriter, ut credimus, considerantes, qualiter ex terrenis a rebus, quibus divina misericordia nobis affluenter in hoc saeculo largire dignata est, saltim vel in pauperibus ex hoc tribuere deberemus, unde misericordiam ipsius adaepisci valeamus. Idcirco donamus nos pro animae nostrae remedium vel bone memoriae germano nostro Carolomanno quondam ad monasterium Fulda, ubi domnus Bonefacius corpore requiescit, villa aliqua noncupante Autmundisstat, qui ponitur in pago Moinigaugio super fluvio Ricchina, cum omnibus terminis velappendiciis suis. Donamus ergo ipsam nostram proprietatem in ius et proprietatem sancti Bonifacii et ipsius monasterii ae fratrum ibidem deo famulantium cum omni decimatione ipsius boni, ut inde luminaria ipsius aecclesiae procurentur vel stipendia fratrum et elemosinae pauperum ingiter inde tribuantur, ut eos magis delectet orare pro nobis.·Igitur predicta villa cum omni integritate ad prefatum monasterium perpetualiter pertineat et nullus eam ab eo removere vel impedire audeat. Quod si quis hoc fecerit, in aeternum a domino et sancto Bonifacio omnibusque sanctis separandus et excommunicandus erit.Et ut haec cessio firmior habeatur, nos eam subter firmavimus vel de anolo nostro sigillare studuimus. Signum Pippini gloriosissimi regis. In dei nomine Baddilo recognovit et Baddilo subscripsi. Datum in mense iulio anno quintodecimo regni nostri; actum Aurilianis civitate publice. In dei nomine Hitherius scripsit; feliciter.