Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 42
Datierung: 765 05 11
Venerabili in Christo patri Sturmione abbati. Ego Eggiolt cogitans pro remedium anime fratris mei Hiltwini vel pro aeterna retributione, propterea dono ac trado traditumque in perpetuum esse volo a die presente ad monasterium sancti salvatoris, quod dicitur Fulda, ubi tu presenti tempore abbas preesse videris, hoc est quod dono in villa Buchsolare a in pago Wormacinse duas curtiles cum casis, cum terris ibidem adiacentibus et vineis seu pratis vel silvis in loco, qui dicitur Ascae, atque in Wibileschiricha ad ipsas curtiles aspicientibus, id est pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, sicut superius dixi, pro anime Liutwini donatum esse volo. Propterea donationem rogavi scribere, ut tu, abba Sturmi, supra scriptam rem et successores tui habeant, teneant, possideant vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis aut ulla opposita persona extranea, qui contra hanc kartolam donationis meae, quam propter nomen domini fieri rogavi vel pro reverentia ipsius loci, venire aut eam infrangere conatus fuerit, iram trine maiestatis incurrat et cum supra scripto sancto illo ante tribunal Christi deducat rationes, insuper autem inferat partibus ipsius monasterii dupla pecunia, quantum ista res in se conteneat, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens epistola hec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnexa. Actum Wangiona civitate publice sub die V. idus mai. Anno XIIII. regnante domno nostro Pippino gloriosissimo rege. † Signum Aggioldi, qui hanc donationem fieri rogavit. † Altoni. † Odalfridi. † Hruotfridi. † Gummundi. † Reginfridi. † Adalmanni. † Nordmanni †. Ego Hiaebo presbiter et amanuensis hanc kartolam donationis rogante Aggioldo scripsi.

