Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 4
Datierung: [743 bis März 02?]
b) Nam cum abbas Sturmi illum locum, ubi nunc situm est idem monasterium, cum fratribus quibusdam incolere caepisset eiusdemque loci qualitatem sancto Bonifatio denuntians satis laudavisset, tunc ille ad Karlomannum pergens, suppliciter obsecravit eum dicens: „Prob perpetua remuneratione tua omnipotentem deum exoro, si mihi succurrere dignaris, ut in orientali regno tuo monasterium construere monasticamque vitam instituere possim. Habemus enim in solitudine, quae Bochonia nuncupatur, iuxta fluvium, qui dicitur Fulda, locum satis aptum famulantibus deo repertum, qui ad vestram pertinet dicionem. Quem scilicet locum nobis a pietate vestra concedi petimus, quatenus in hoc Christo servire queamus.“ Quo audito Karlomannus nutu dei gavisus est et convocans omnes palatii sui principes, petitionem episcopi eis intimavit atque coram eis locum postulatum tradidit episcopo dicens: „Locum igitur, quem petis et quem iuxta ripam fluminis Fuldae situm asseris, totum quicquid in hoc sub mea potestate consistit, ab hodierna die in ius domini trado, ita ut ab illo loco undique, ab oriente scilicet et occidente, a septentrione et meridie, marcha per tria milia passuum tendatur.“ Ut autem haec traditio in perpetuum corroborata permaneret, Karlomannus, cuius instinctu haec omnia agebantur, iussit cartam suae traditionis scribi, quam ipse sigillo proprio firmare studuit.