Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 4


Datierung: [743 bis März 02?]

a) Sanctus quoque Bonifatius episcopus ... ad Karlomannum Francorum regem perrexit et humiliter sapienterque ad eum locutus est. „Ad perpetuam“, inquit, „remunerationem vestram cogito, si deus omnipotens voluerit et vestrum adfuerit auxilium, in orientali regno vestro monachorum vitam instituere et monasterium fundare, quod praeteritis temporibus ante nos nemo inchoavit. Unde nunc vestrum in hoc pium poscimus adminiculum, quatenus vobis inmarcescibile munus coram altissimo rege Christo in futuro et infinito maneat regno. Habemus enim in solitudine, quae Bochonia nuncupatur, iuxta fluvium, qui dicitur Fulda, locum aptum servis dei inhabitandum repertum, qui ad vestram pertinet ditionem. Nunc vestram pietatem poscimus, ut nobis locus ille donetur, quatinus in eo per vestram defensionem Christo servire queamus.“ Quo audito rex nutu dei gavisus est et congregans omnes principes palatii sui petitionem episcopi collaudans indicavit atque coram eis episcopo sancto locum, quem postulaverat, tradidit dicens: „Locus quidem, quem petis et qui, ut adseris, Eihloha nuncupatur, in ripa fluminis Fuldae, quidquid in hac die proprium ibi videor habere, totum et integrum de iure meo in ius domini trado, ita ut ab illo loco undique in circuitu, ab oriente scilicet et ab occidente, a septentrione et meridie, marcha per quatuor millia passuum tendatur.“ Porro rex iussit chartam suae traditionis scribi, quam ipse propria manu firmavit.