Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex diplomaticus Fuldensis (Ed. Dronke) Nr. 64

None

Kartula Geilrata et Elisabeth de Mogontia.

In nomine patris et filii et Spiritus sancti. licet parua et exigua sunt quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus tamen pius dominus noster Ihesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. ideoque ego Geilrat et Elisabeth sana mente sanoque consilio pro malis peccatis nostris ut in futuro veniam aliquam promerire mereamur. donamus ad ecclesiam sancti Bonifatii ubi ipse requiescit corpore sacro in Mogontiarum marcu areas tres de duobus areis ab uno latere habet Lantswind ab alio latere sancti Bonifatii tertio et llll. vis communis. de lertis area ab uno latere habet Ata ab alio Lantswind tertio latere strata. et in Mogontia vineam .I. ab uno latere habet Geila ab alio latere sancti Albani tertio latere antiqua mura quarto latere via communis. et aliam vineam foris murum ab uno latere habet Geila ab alio latere Lantswind latere tertio sancti Albani quarto latere atrats. et in Brezzenheim vineam tertiani ab uno latere habet Geila ab alio latere meum ipaius tertio latere Lantswind IIII. parte atrata. et dono in .Magontiorum marcu iugera LX. et mancipia XII. Wigheri Reginbald Willibeid Doda Gerlind Hun Hruodolf Lingolf Liobheri Gebarat Guntlind Bilihild ita tamen ut dum advixerimus ego Geilrat et Elisabebt et Landswind habeamus et post obitum nostrum habendi donandi vendendi vel quicquid exinde facere voluerint liberam in omnibus habeant potstestam. si quis vero quod fieri non credo si ego ipse ant aliquis de heredibus meis qui contra hanc donationem venire temptaverit iram dei incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondera llll. coaotus exsoluat et nec sic quod repetit evindicare non valeat sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. facta donatio hec sub die III. kalendas iulias anno XI. regnante domino nostro Karlo glorioso rege, ego Welimannus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. sign. Geilrata qui hanc donationem fieri rogavit. Elisabeht Lantswind Otacar Waluram llribald .Adalpraht Erchanpraht Waning Sigiman Adalfrid .