Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex diplomaticus Fuldensis (Ed. Dronke) Nr. 4a

None

Privilegium Zachariae papae Bonifatio datum.

Zacharias papa Bonifatio episcopo et per eum in monasterio ab eo constructo successim abbatibus in perpetuum. Quoniam semper sunt concedenda quae rationalibus congruunt desideriis. oportet ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis prestandis minime denegetur. Igitur quia postulasti a nobis quatenus monasterium salvatoris a te constructum in loco qui vocatur Boconia erga ripam fluminis Uultaha privilegii sedis apostolicae infulis decoretur. ut sub iuris ditione sanctae nostrae cui domino auctore deservimus aecclesiae constitutum. nullius alterius aecclesiae iuris ditionibus submittatur. pro qua re piis desideriis faventes. hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus. et ideo omnem cuiuslibet aecclesiae sacerdotem in prefato monasterio ditionem quamlibet habere aut auctoritatem preter sedem apostolicam prohibemus. ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus. nec missarum ibidem sollemnitatem quispiam presumat omnimodo celebrare. ut profecto iuxta id quod subiectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit. inconcusse dotatum permaneat. locis et rebus. tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet. quam que futuris temporibus in iure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere ex donis et oblationibus decimisque fidelium absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Constitvimus quoque per huius decreti nostri paginam. ut quicunque cuiuslibet aeccelesiae presul. vel quacunque dignitate predita persona hanc nostri privilegii cartam. quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare temptaverit. Anathema sit. et iram dei incurrens a cetu sanctorum omnium extorris existat. et nihilominus prefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat apostolica auctoritate subnixa.