Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1357

Bischof Gottschalk tauscht von dem Unfreien der Kirche Diotpreht Besitz zu Pretzen und 3 anderen genannten Orten gegen anderen zu Pettenbrunn.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO KOTESCALCHI EPISCOPI ET ILLIUS SERVI DIOTPERTI.

Omnibus igitur Christi fidelibus presentibus videlicet atque futuris notum esse volumus, qualiter placuit atque convenit inter venerandum Frigisingensis aecclesiae episcopum Gotescalchum eiusdemque aecclesiae proprium servum Diotpreht nominatum concambium quoddam facere sicut et fecerunt. Tradidit namque idem predictus servus quicquid proprietatis habuit in loco Prezzun appellato, id est curtiferum I superaedificatum arabilis terrae iugera XXXVIIII pratorum iugera XVII silvulae iugera VIIII et dimidium et in aliis locis tribus, id est Dietoltesdorf Patindorf Pellanhusun curtiferum I arabilis terrae iugera XLI cum exitibus et reditibus viis et inviis pascuis aquis omnibusque rebus iure legitimeque ad eadem loca respicientibus in manum episcopi et advocati eius Helmpreht nuncupati ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum. Econtra vero episcopus per manum advocati sui prelibati cum consensu consilioque fìdelium suorum nobilium scilicet atque ignobilium personarum in loco Petinprunnun vocato de rebus aecclesie curtiferum I tantum quantum suis duobus idem recompensavit arabilis terrae iugera LXXX pratorum iugera XVII silvulae iugera VIIII cum exitibus et reditibus viis pascuis omnibusque ad eundem locum iure pertinentibus eidem iam dicto Dietperto in proprium sibi possidendum posteris suis relinquendum seu quicquid exinde libuerit faciendum retradidit. Testes Alprih. Guntpolt. Erchanfrid. Rŏdolf. Maganus. De familia: Rihheri. Diethoh. Ritto. Pezili. Item Pezili. Gerhoh. Eparheri cum reliquis qui commutationis eiusdem totum atque integrum mensurando utrimque collogerunt quorum sunt nomina Azili. Diethoh. Hitto. Pezili. Humpreht et alii.