Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1349

Bischof Gottschalk tauscht von dem Unfreien der Kirche Waldman Liegenschaften zu Herbersdorf gegen andere zu Innichen und Niederndorf.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO KOTESCALCHI EPISCOPI ET VUALDMANNONIS EIUS SERVI.

Noverint omnes Christi fìdeles presentes scilicet ac futuri, qualiter placuit venerabili episcopo Gotescalcho et familiae omnibusque fìdelibus cum quodam servo 1 eiusdem aecelasiae nomine Waldmanno quoddam concambium facerc sicut et fecerunt Dedit ille predictus Waldman in manum episcopi et advocati sui Helmperti in loco Herivuartesdorf inter prata et arabilem utileque lignum LXIII Et iussu eiusdem presignati episcopi accepit cum manu advocati sui Pezilini in loco Inticha et in loco Nidrindorf arabilis terrae iugera XXX et areae iugum I et pratorum iugera X. Et ut firmiorem teneat firmitatem, testes isti tracti sunt per aures Herivuart. Walto. Diothoh. Pero. Richeri. Liutheri. Reginhart.