Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1348

Bischof Gottschalk tauscht von dem Unfreien der Kirche Ernust 2 Morgen zu Badendorf gegen 1 ½ andere ebenda.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO KOTESCALCHI EPISCOPI ET ILLIUS SERVI NOMINE ERNUST.

Notum esse cupimus omnibus fidelibus Christi tam presentibus quam et futuris, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis aecclesiae Gotescalhum episcopum et quendam eiusdem servum aecclesiae nomine Ernust quandam commutationem facere quam et fecerunt Tradidit namque idem Ernust in manum episcopi et advocati eius Ŏdalscalhi in loco qui dicitur Pettindorf arabilis terrae et pratorum iugera II ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra vero pretitulatus episcopus per manus eiusdem advocati cum consilio atque consensus fìdelium suorum nobilium scilicet atque ignobilium personarum eidem Ernusta in eodem loco curtiferi et prati iugus I et dimidium retradidit absque omni contradictionis molestia perpetim possidendum Isti sunt testes Ratkìs. Eccho. Isangrim. Willipolt. Âsmar. Aripo. Item Aripo.