Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1341

Bischof Gottschalk tauscht von dem Edlen Eparhart eine unfreie Hufe zu Dettendorf gegen das gleiche Mass zu Thonbach.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO KOTESCALCHI EPISCOPI ET EPARHARII NOBILIS VlRI.

Noverint omnes Christi fideles, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis aecclesiae episcopum Gotescalchum et quendam nobilem virum Eparhart nuncupatum commutationem facere quam et fecerunt Tradidit namque idem nobilis vir in loco Tetindorf dicto hobam servilem cum curtifero superedificato cum exitibus et reditibus omnibusque rebus iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus in manus episcopi et advocati eius Helmpreht nominati ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra vero in recompensationem episcopus iam dictus per manum advocati prelibati cum consensu fidelium suorum nobilium scilicet atque ignobilium personarum in loco Tanpach vocato aequam mensuram in proprium habendum sibi retradidit Testes Ŏgo. Arnis. Aripo. Ŏdalrih. Perahtolt. Ŏdalscalh. Dietrih. Item Ŏdalscalh.