Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1336

Bischof Gottschalk tauscht von seinem Vasallen, dem Edlen Altman, 166 Morgen mit ¼ Kirche zu Gumpersdorf gegen eine Kirche und das gleiche Mass zu Michelskirchen.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO INTER GOTESCALCUM EPISCOPUM ET ALTMANNUM.

Notum esse volumus omnibus Christi fidelibus, qualiter Gotescalchus Frisingensis aecclesiae episcopus et quidam nobilis vir et eiusdem episcopi vassallus Altman appellatus commutationem quandam inter se fecerunt Tradidit namque predictus nobilis vir in loco Guntprehtesdorf vocato quartam partem aecclesiae decimatae cum curtiferis terris cultis et incultis pratis silvulis per totam summam iugera CLXVI in manus episcopi et advocati sui Helmperti ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetim existendum Econtra autem episcopus cum consensu consilioque fidelium suorum nobilium ignobiliumque personarum per manum advocati sui suprascripti eidem nobili viro in loco Michaheliscella dicto ecclesiam unam decimatam et in eodem loco atque in proximo iacentibus de rebus aecclesiase predictae aequalem mensuram in proprium habendum vel quicquid placuerit exinde faciendum retradidit Testes Tagini. Isangrim. Papo. Etih. Gotapolt. Pezili. Aripo. Gerolt. Dietrih. Râtpot. Item Dietrih. Wezil. Woluolt. De familia: Riheri. Dietpreht. Diothoh. Pero. Anthugi. Hartpreht. Eparheri. Orendil. Reginpreht. Pezili. Heririh. Engilpreht. Alprat.