Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1324

Bischof Gottschalk tauscht von dem unfreien Kleriker Simon Liegenschaften zu Attenham und 4 andern genannten Orten gegen solche zu Endlhausen.
Datierung: 944-1005

COMMUT.A.TIO GOTESCALHI EPISCOPI ET SIMONIS CLERICI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Frisingensis aecclesiae episcopum et quendam clericum eiusdem aecclesiae proprium Simon vocatum quoddam concampium agere quod et fecerunt Tradidit namque idem presbiter iam dictus cum manu sui advocati Adalhardi in manus episcopi et eius advocati Erchankeri arabilis terrae iugera XXXI in locis his Attinheim, Ennilhusa, Ichanhusa., Altkiriha, Keruuenteleshusa ad altare' sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum. Econtra vero episcopus consensu et consilio suorum fidelium per manum advocati sui pretitulati eidem clerico in loco Ennilhusa dicto iugera II curtiferi et arabilis terrae XXVII iugera in proprium redonavit Huius rei testes sunt III nobiles viri Helmpreht. Erchanpolt. Peranhart. De familia: Perauuin. Rathalm. Ellinpreht. Uuilliman. Alprich. Wichart. Enhilscalch. Willirich. Reginfrit.