Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1322

Bischof Gottschalk und Erzkaplan Zacharias vertauschen je 2 Bücher.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO DOMNI GOTESCALCHI FRISINGENSIS AECCLESIAE EPISCOPI ET ARCHICAPPELLANI EIUS ZACHARIAS NUNCUPATI.

Noverint omnes Christi fideles presentes videlicet atque futuri, qualiter venerandus Frisingensis aecclesiae episcopus eiusque archicappellanus Zacharias vocatus quandam inter se commutationem agere decreverunt sicut et fecerunt. Tradidit namque prelibatus domnus Zacharias proprietatis suae libros duos unum in quo simul martyrologium graduale missale liberaeue comitis continentur, alium quoque qui inscribitur XL omelia Gregorii papae in manum prenotati presulis ad altare beati Thomae apostoli ubi corpus felicis memoriae Abrahae episcopi requiescit perpetualiter existendum. Et ut haec facilius impetraret firmiusque stabiliret, eidem episcopo argenti libram dimidiam superadiecit. E vestigio igitur prenominatus antistes cum consensu consilioque fratrum ibidem in choro sanctae Mariae sanctique Corbiniani canonice deservientium eidem archicappellano suo libellos etiam duos, id est missale et lectionarium in proprium sibi habendum seu quicquid exinde libuerit faciendum potestativa manu retradidit