Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1292

Bischof Abraham tauscht von dem Kleriker von Weihenstephan Isanhart Besitz zu Vötting und Wippenhausen gegen anderen zu Allershausen.
Datierung: 981-994
Ausstellungsort: Föhring

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET ISANHARDI CLERICI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam proprium clericum aecclesiae sancti Stephani nomine Isanhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque idem predictus clericus in manus prefati episcopi et advocati sui Ŏdalschalchi quicquid proprietatis habuit in locis Vettinga et Wippinhusa nominatis curtiferum I et agri culti iugera XI et dimidium pratorum iugera VIII Econtra vero in recompensationem idem prefatus episcopus unâ cum manu ante dicti sui advocati eidem clerico de rebus aecclesie in loco Adalhereshusa nominato curtiferum I et culti agri iugera XI et dimidium tradidit habendum Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt, ut utraque quod ab altero accepit firmiter teneat et possideat Actum Veringa. Isti sunt testes per aures tracti: Erchanger. Ŏdairih de Nozingun. Aribo. Perahtolt. Aribo. Ŏgo comes. Wichart. Zacco. Piligrim. Piligrim de Wagreina. Erchanpolt. Et familiae: Asmar. Perauin. Liutpolt. Liutheri. Adalhoh. Liutheri de Oppitulle. Diotrih faber. Wolfheri. Isti sunt testes clerici qui utrique mensurationi aderant et eandem commutationem probabiliter coram episcopo laudabant Heririh. Altman. Seniorum. Lantpreht. Reginpreht. Rihheri. Ŏdalhart. Rihfrit.