Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1291

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Dietrih Liegenschaften zu „Onpoldesdorf“ gegen andere zu Grandl(Zinkl)miltach.
Datierung: 981-994
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET DIOTRICI NOBILIS VIRI.

Noverint omnes Christi fideles presentes scilicet atque futuri, qualiter convenit atque placuit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam nobilem virum Dietrih dictum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque idem Dietrih quicquid proprietatis habuit in loco Onpoldesdorf vocato curtifera II cum aedifìciis pomeriis arabilis terrae hobas nobilis IIII pratorum iugera XVI silvulae iugus I cum exitibus et reditibus fontibus pascuis viis et inviis omnibusque rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus in manus venerabilis prefati episcopi et advocati ipsius Ŏdalscalchi ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani aeternaliter existendum Econtra vero isdem iam nominatus episcopus cum manu advocati ipsius Ŏ(dalscalchi) in loco Miltaha appellato retradidit curtifera II cultae terrae et incultae aequali pertica emensae aequam mensuram eidem nobili viro Dietrico habendum donandum vendendum vel quicquid sibi libuerit exinde faciendum Testes per aures tracti nobiles: Ŏdalscalch. Kisalolt. Piligrim. Helmpreht. Heimpreht. Et ex familia: Rihheri. Ruodpreht. Sinpreht. Dietpreht. Eparheri. Wolfheri. Reginhalm. Actum Frigisingae in publico quam plurimis clericis et laicis nobilibus et ignobilibus asstantibus utrobique commutationem laudantibus feliciter. Amen.