Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Frouuimund einen Hof und 60 Morgen zu Freising gegen das gleiche Mass zu Langenbach.
Datierung: 977-981
In Christi nomine Placuit ac convenit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam proprium servum eius aecclesiae Frouuimundum quoddam concampium perficere sicut et fecerunt Dedit vero idem servus aecclesiae ad Mittenfrisingun curtiferum quod habet iugeris mensuram et alterius dimidii ad aecclesiam sanctam dei genitricis Mariae et arabilis terrae et incultae iugera LX in manus episcopi et advocati sui Odalscalchi perenniter persistendum At e contrario prelibatus episcopus cum consilio suorum omnium per manus advocati sui aequa mensura restituit eidem prenominato servo ad Nidarunlagenpach curtiferum I et iugerum tantundem, id est LX agros in proprietatem continendum Isti sunt testes Jacob. Ŏgo. Dietrich. De familia: Isangrim. Diothoch. Vualto. Hunolt. Eccho. Isangrim.