Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Orindil Liegenschaften zu Freising gegen andere zu Haselbach.
Datierung: 977-981
Omnibus aecclesiae dei fidelibus notum esse volumus, quomodo qualiterque placuit inter venerabilem Abraham episcopum Frigisingensem et quendam servum aecclesiae Orindilonem quoddam concampium peragere ut perpetrarunt Dedit namque idem prelibatus servus in manus episcopi et advocati sui Odalscalchi ad Mittenfrisingun curtiferorum iugus I et dimidium et arabilis terrre et incultae iugera LX nemine contradicente ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existenda Econtra vero episcopus cum consensu et consilio nobilium et ignobi[li]um personarum de rebus aecclesiae cum manu eiusdem sui advocati ad Hasalpach curtiferum I et todidem iugera arabilis terrae et pratorum eidem servo, ne a quoquam dissolvi possit firmiter redonavit Isti sunt testes Jacob. Ŏgo. Dietrich. De familiae: Isangrim. Diothoch. Vualdo. Hunolt. Eccho. Isangrim.