Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der irche Etlanhard Besitz zu Eixendorf gegen das gleiche Mass zu Gross(Klein)viecht.
Datierung: 972-976
Consultum namque et iustum videtur, ut quicquid secularibus negotiis agitur stabilitate testium fidelium et litteris ita ligetur atque firmetur, ne in posterum ab ullo dissolvi possit vel mutari Quapropter noverint omnes Christi fideles qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et inter quendam proprium eiusdem aecclesiae servum nomine Ellanhardum quoddam concambium facere sicut et fecerunt Tradidit ergo predictus vir in manus episcopi et advocati sui Paponis quicquid proprietatis habuit ad locum qui dicitur Isandorf, id est curtiferum I et pratas II silva I et arabilis terrae iugera XXVI perpetualiter existendum Econtra de rebus aecclesiae prefatus episcopus cum manu advocati sui et consensu omnium familie servorum et militum aequam mensuram ad locum qui dicitur Fioht perpetualiter existendum et quicquid libuerit exinde faciendum Testes Jacob. Ŏgo. Ŏdalscalch. Pezili. Wicco et alii.