Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1241

Der Unfreie der Freisinger Kirche Ratold übergibt unter gewissen Auflagen eine Unfreie.
Datierung: 972-976

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET RADOLDI SANCTE MARIAE SERVI.

Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod quidam vir ex familia sancti Corbiniani Ratoldus dictus quandam proprietatis suae ancillam Wolfpirin vocitatam cum omni posteritate eius pro uno denario singulis annis tradidit ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani in presentia advocati Paponis, ut libera existeret post obitum filii sui Altmanni Huius rei testes sunt: Waldman. Otmar. Reginhalm. Walto. Diethoh. Epirger.