Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Erchanger Liegenschaften zu Sendling und Pasing gegen andere zu Indersdorf.
Datierung: 972-976
a) Notum sit omnibus dei aecclesiae fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter Abraham venerabilis Frigisingensis aeclesiae et quidam nobilis vir nomine Erchanger quandam commutationem facere voluerunt sicut et fecerunt Tradidit itaque prefatus nobilis vir in duobus locis ad Sentilingun et Pasingun arabilis terrae hobas IIII et dimidiam cum curtiferis omnibusque rebus iure ad eadem loca pertinentibus in manus episcopi et advocati sui Paponis ad aecclesiam sancte Mariae perpetualiter existendum Econtra vero episcopus cum eodem advocato predicto in loco Undesdorf nominato arabilis terrae hobas III cum curtiferis absque iugeribus cis rivulum Guttinespac iacentibus in septentrione et oriente et aecclesiam I cum omnibus iure ad eam pertinentibus ac postea idem nobilis vir de supradictis hobis unam hobam et dimidiam tradidit. Isti sunt testes Papo. Dietric. Maeginhart. Ŏdalscalch. Arnis. Ŏdalscalch. Ediram. Altuom. Timo. Meginrat. Erchanpold. Managolt. Peranhart.