Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Ruodland Liegenschaften zu Föhring gegen andere zu Hausen.
Datierung: 972-976
Placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis aecclesiae Abraham episcopum et quendam proprium servum eiusdem aecclesiae nomine Ruodlandum quoddam concambium agere quod et fecerunt Tradidit namque idem servus predictus in loco Veringa dicto unum iugus curtiferi et III hobas arabilis taerrae et incultae in manus episcopi pretitulati et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perenniter existendum Econtra vero episcopus cum consilio suorum fidelium nobilium et ignobilium in loco Husa dicto duplicem mensuram propter illius terrae sterilitatem, id est III iugera curtiferi et VI hobas manu advocati iam dicti eidem servo redonavit eo tenore, ut ipse cunctique eius posteri semper absque omni dubietate in proprietatem haberent Huius rei testes sunt IIII nobiles viri Jagob. Gerunc. Ruodpreht. Dietrih. De familia: Asmar. Reginhalm. Egino et alii.