Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1221

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Dietricus Besitz zu Hetzenhausen und Gross(Klein)nöhbach gegen einen Zehnt an letzterem Orte.
Datierung: 972-976

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET DIETRICI LAICI.

In dei nomine Placuit atque convenit Abrahae episcopo venerabili Frigisingensis aecclesiae et Dietrico nobili viro quondam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus nobilis vir quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Hezinhusa curtiferum I et arabilis terrae iugera XXVII pratorum et silvulae quam ad hanc proprietatem pertinebat et in alio loco adNeninpah arabilis terrae iugera III pascuis viis et inviis exitibus et reditibus omnibusque rebus iuste legitimeque ad prefatum locum Hezinhusa pertinentibus in manus episcopi prenotati et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis prescriptus episcopus et advocatus decimam quae pertinebat ad aecclesiam inferioris loci Neninpah proprietatis ad superiorem locum Neninpah eidem prefato Dietrico vassallo suo retradiderunt aevis temporibus in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde - possideat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Isti sunt testes Ŏdalrih comes. Anno. Kerunc comes. Jacob. Hûc. Orendil. Kotesscalch. Ŏdalscalch. Item Ŏdalscalch. Kundhart. Kotehalm. Âspreth. Ruodpreht. Adalpero. Diotpreht. Piligrim.