Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1210

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Âsmar Liegenschaften an 4 genannten Orten gegen andere zu Pischlsdorf.
Datierung: 957-972

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET HASMARI.

Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus presentibus et futuris, qualiter venerandus Abraham Frigisingensis aeclesiae episcopus et quidam eiusdem aecclesiae servus nomine Âsmar quandam commutationem inter se facere voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus Âsmar quicquid proprietatis habuit in loco Puohhe dicto, id est iugera curtiferorum IIII cum edificiis inibi positis et arabilis terrae hobas II et iugera XXX pratorum ingera XXVIIII silvae iugera XXXVIIII; insuper etiam quicquid proprietatis habuit in alio loco ad Frigenmannun dicto, id est iugerum I curtiferum et arabilis terrae hobam I et iugera VIIII pratorum iugera XX silvae iugera X; in loco vero Ascheim nominato item pratorum iugera XXIII et in loco quoque Rihhunesdorf vocitato arabiles terrae iugera II; id omne per totum salva integritate tradidit in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem ante nominatus episcopus una cum manu advocati prescripti de rebus prefatae aecclesiae dei in loco Piscoffesdorf nominati, id est iugera V curtiferum et hobas VI arabilis terrae pratorum iugera XXXVIIII silvae iugera XII cum omnibus rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus absque aecclesia cum decima eidem Âsmaro aevis temporalibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Unde inter se pari tenore cumscribi fecerunt, ut - possideat ( = 1055) ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat.). Isti sunt testes Ŏgo. Piligrim. Dietrib. Koteschalch. Uualtheri. Tìmo. Uuillipato. Ediram. Uuoluolt. Alprat. Et ex familia: Rihfrid. Hunpreht. Reginhart. Fredant. Eparuni. Vualto. Liutheri. Item Liutheri. Diothoh. Otolt. Alprat. Reginpreht.