Bischof Abraham und der Edle Odalscalh tauschen Liegenschaften und Unfreie zu Gauting.
Datierung: 957-972
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Habraham episcopum et quendam nobilem virum nomine Ŏdalscalh quandam complatitationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir proprietatem suam qualem habuit ad Kotingun in manus prefati episcopi et advocate sui Paponis ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi ea condicione sicut infra scribitur perpetualiter existendum et mancipia sic nominata Égolf, Irmansuind, Uvaltrat, Poppo Econtra vero in eadem complatitatione prescriptus episcopus cum advocato prenominato retradiderunt eidem nobili viro pretitulato ad eundem locum Kotingam quicquid ad aecclesiam Frigisingensem pertinebat in agris et aecclesia decimata in manus eius possidendum, sed et mancipia sic vocitata Uuillihalm, Aranhilt, Hadolt, Palduni, Engildio, Adalsuind, Engildrut, Adalpero, Emihilt, Perahni, Ruodheid, Piligrim eo scilicet tenore, ut prescriptus Ŏdalscach et pater eius Papo usque ad finem vitae potestative propria manu possideant et post obitum eorum amborum ad aecclesiam Frigisingensem data omnia suprascripta et accepta cum foetu ac foetura redeant et in perpetuum integra permaneant Isti sunt testes Huc. Jacob. Erchanger. Maganus. Erchanpold. Sigihart. Kundpold. Otker. Meginrat. Ellanrih. Kundhart. Eparuni. Adalfrid. Kisalolt. Kerhart. Kerhart. Kuntpreht. Liutfrid. Ernost.