Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1195

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Reginhard Besitz zu Thonhausen und an 4 anderen genannten Orten gegen das gleiche Mass zu Hartshausen.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE EBISCOPI ET REGINHARDI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam proprium eiusdem aecclesiae servum Reginhardum nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit idem prenominatus servus in manus prefati domni episcopi et advocati sui Paponis quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Tanhusun et ad Hasalpah et Laginpah et ad Vîohte et ad Nivuarun curtifera III hovas IIII et dimidiam de pratis iugera XXXII ac silvulae iugera XXXIII cum exitibus et reditibus pascuis viis et inviis aquas aquarumque decursibus fontibusque quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iure legetimeque ad haec V loca pertinentibus ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra vero in eadem recompensatione prelibatus domnus episcopus cum manu advocati sui prescripti retradidit predicto servo in loco qui Hardhusa vocatur aequali mensura curtifera hovasque IIII et dimidiam pratorum iugera XXXII silvulae iugera XXXIII cum omnibus prescriptis rebus ad hunc eundem locum pertinentibus aev[is] in proprietatem temporibus possidendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde-atque (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque) indissolubiliter sine ullius contradictione possideat. Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aures tracti cum consensu et conibentia totius familiae clericorum ac laicorum Inprimis Kotescalch. Vuillipato. Raphold. Eparhart. Kozhalm. Egilof. Isanhart. Sigipold. Eparheri. Sigipod. Peranger. Aripo. Hartnith. Ruodpreht. Anno. Dietrih. Diothart. Othmar. Rihfrid. Humpreht. Reginhalm. Fredant. Humpreht. Diothoh. Alpolt. Ŏdalpreht. † Junman. Ŏdalhart. Lantrih. Livmar. Parscalchi sunt isti.