Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1194

Bischof Abraham tauscht von dem unfreien Priester Madalbert Besitz zu Gross(Klein)rohrsdorf und Hohenkammer gegen das gleiche Mass zu Haindlfing.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE EPISCOPI ET MADALBERTI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quondam proprium eiusdem aecclesiae presbiterum nomine Madalbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit idem prenominatus presbiter et tutor suus Isangrim nomine in manus prefati domini episcopi et advocati sui Paponis quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Ruodrihhesdorf et Chamara curtifera II hobasque III et iugera XI pratorum iugera XVIII ac silvulae iugera XXV cum exitibus et reditibus pascuis viis et inviis aquis aquarumqne decursibus fontibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iure legaliterque ad haec duo loca pertinentibus ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis prelibatus dominus episcopus cum manu advocate sui prescripti retradidit predicto presbitero et in manum tutoris eius prenominati in loco qui dicitur Heidaluinga aequali mensura curtifera II hobasque III et iugera XI pratorum iugera XVIII ac silvulae iugera XXV, id est cum omnibus prescriptis rebus ad hunc eundem locum pertinentibus aevis in proprietatem temporibus possidendum vendendum commutandum relinquendum et deinde quicquid libuerit faciendum.Unde - teneant (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat) atque indissolubiliter sine ullius contradictione personae possideat. Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est Baioariorum per aures tracti cum consensu et conibentia totius familiae clericorum ac laicorum Inprimis Kotescalch. Vvillipato. Rapholt. Eparhart. Kozhalm. Egilof. Isanhart. Sigipold. Eparheri. Sigipold. Peranger. Aripo. Hartnid. Otmar. Rihfrit. Reginhart. Humpreht. Reginhalm. Humpreht. Fredant. Diothoh. Alpolt. Odalpreht. Vuernheri. Kotafrid. Rihpold. Perethtrat.