Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1185

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Jacob Liegenschaften zu Mintraching und Luigenkam gegen solche zu Hebertshausen und Ober(Unter)bachern.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE ET JACOBI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam nobilem virum Jacob nomine quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur Jacob in manus prefati episcopi et advocati sui Paponi sad Mvnirihhingun hobas II et iugera XVI et ad Liupincheimvn hobam I et molam I correctam in utrisque locis cum pratis et silvis et omnibus rebus iure ad haec eadem loca pertinentibus perpetualiter existendum ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani Frigising(am). Econtra vero episcopus et advocatus prenominatus retradiderunt prescripto nobili viro inter duo loca Heriprehteshusa et Pahhara legales hobas III cum pratis et omnibus rebus iure ad haec eadem loca pertinentibus. Unde duas-possideat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat) aevis temporibus. Isti sunt testes Purchart. Engildio. Ruodpreht. Sigimuot. Jacob. Vuillipato. Hûc. Ŏgo. Vualah. Kundheri. Kotascalch. Heimpreht. Erpheri. Vnarch. Kundhart. Helphrih. Hartnik. Sigipold. Lantpreht. Selprat. Engilrih. Rapholt. Kaganhart. Ônhart.