Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1184

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Ruodbert Liegenschaften zu Grandl(Zinkl)miltach und Niederbayerbach gegen andere zu Berghofen.
Datierung: 957-972

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET RUODBERTI.

In dei nomine Placuit atque convenit Abrahae episcopo venerabili Frigisingensi et cuidam nobili viro nomine Ruodberto quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prenominatus nobilis vir quicquid proprietatis habuit in duobus locis Miltaha et Purgipah curtifera III et dimidium et arabilis terrae hobas III et iugera XII de pratis iugera XV de silva hobam I fontibus et pascuis exitibus et reditibus etiam quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iuste legitimeque ad prefata loca pertinentibus in manus episcopi et advocati sui Paponis ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris perpetualiter existendum Econtra vero idem pren(otatus) episcopus et advocatus de rebus predictae dei aecclesiae in loco Perchoua nuncupato curtifera II et dimidium arabilisque terrae hobas II et iugera XXV de pratis iugera XXX de silva iugera VI fontibus et pascuis exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iure ac legaliter ad predictum locum pertinentibus eidem prefato nobili viro aevis temporibus in proprietatem retradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum cum consilio fidelium suorum militum: Kotescalchi. Hartnidi. Sindberti ; clericorum presbiterorum: Adallioz. Madalpreht. Engilpolt. Lantpreht. Altman ; laicorum familiae: Uuandman. Rihfrid. Hunpreht. Item Hunpreht. Reginhart. Reginhelm. Isangrim. Unde duas has commutationes - possideat ( = 1055 ). Isti sunt testes Purchart. Engildio. Ruodpreht. Sigimuot. Jacob. Uvillipato. Hûc. Ŏgo. Uvalah. Kunderi. Kotascalc. Heimpreht. Erpheri. Unarch. Kundhart. Helphrih. Hartnid. Sigipold. Lantpreht. Selprat. Engilrih. Rapholt. Kaganhar. Onhart.