Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1163

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Isangrim Besitz zu Biburg gegen anderen und Unfreie ebenda.
Datierung: 957-972

COMPLATITATIO ABRAHAE ET ISANGRIMI.

Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus nobilibus et ignobilibus presentibus scilicet et futuris, qualiter Abraham venerabilis Frigisingensis sedis pastor necnon quidam nobilis vir nomine Isangrim quandam complacitationem facere inter se voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus Isangrim in loco Pipurch dicto suae proprietatis curtiferum I et arabilis terre hobam I et insuper iugera XII quam de Rumoldo emit et hec cum omnibus rebus iuste legitimeque ad eandem coloniam pertinentibus in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis. Econtra vero in recompensatione eiusdem complacitationis idem prenominatus laudabilis episcopus una cum manu advocati sui prefati in ipso prenominato loco curtifera II et arabilis terre hobas IIII atque hec mancipia ita nominata Uualtpreht, Adalhart, Rihpold, Helphrih, item Uualtpreht, Adalgis, Engilsuind, Amaldurd, Ercanfrît et cum omnibus causis iure ad easdem colonias existentibus eidem Isangrimo usque in finem uxoris eius Regioni nuncupate illiusque filii Isangrim nominati in proprietatem habendum tradidit, post obitum vero amborum hoc quod dedit et accepit sine ullius persone obstaculo ad domum dei redeant Isti sunt testes eiusdem complatitationis sicut mos est per aures attracti Ruodpreht. Kotesscalh. Eparhart. Fridarât. Dietrih. Diotmar. Eranfrid. Anno.