Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Isangrim Besitz zu Rossbach und Bergkirchen gegen anderen zu Biburg.
Datierung: 957-972
Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Isangrim quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque prefatus Isangrim suam proprietatem in loco Rossapach nominato hobas II iugera XXVI et ad Perachirihhun iugera XIII et dimidium in manus episcopi et advocati sui Paponis ad aecclesiam Frigisingensem existendam. Econtra prelibatus episcopus cum manu sui advocati predicti in loco Pipurch nominato hobas III iugera III et dimidium sine obstaculo ullius personae aevis temporibus in proprietatem habendum Isti sunt testes Jacob. Anno. Eramfrit. Rihheri. Ruodolf. Engilhart. Ruodpreht. Kotahalm. Kundalpreht. Kotahalm. Auo. Reginpreht. Kotahalm. Eparheri. Isangrim. Undio. Diotmar. Engildio. Ruodpreht. Liutfrit. Kundalpreht. Ŏdalpreht. Eliso. Reginpreht. Starchant. Erchanpreht. Uuolamunt. Salacho.