Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1160

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Humpreht Liegenschaften zu Herbersdorf gegen andere zu Hörenzhausen.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM INTER ABRAHAM ET HUMBERTUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam proprium eiusdem aecclesiae servum Humpreht nominatum quandam inter se commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque idem prenominatus servus in manum prefati venerabilis episcopi et advocati sui Paponis quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Heriuuartesdorf, id est curtifera II et arabilis terrae hobas III et iugera X et de pratis carradas XXIIII et silvulam I et quicquid iuste ad eadem curtifera pertinet Econtra vero in recompensationem eiusdem commutationis prelibatus presul unâ cum manu predicti advocati sui prenominato servo in loco qui Heridioshusa dicitur curtifera II et tantundem arabilis terrae, id est hobas III et iugera X et de pratis carradas XXIIII et silvulam I et hoc illi aevis in proprietatem temporibus tradidit habendum et deinde quicquid libuerit faciendum. Unde duas commutationes fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit fìrmiter possideat atqua indissolubiliter ac perpetualiter teneat Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aurem attracti, id est Inprimis Lantpreht comes. Anno. Jacob. Dietrih. Timo. Cotascalh. Isangrim. Ratkis. Heimpreht. Uuolfolt. Jacob. Erchanpreht. Cotapold. Lipolf. Adalpreht. Peranuuin. Uuogo. Gundpreht. Purchart. Petto. Uualdman. Otmar. Rihfrid. Uuolfgoz. Isangrim. Herilo. Eparuni. Reginhelm. Uuanpreht. Uualdman. Reginpreht. Otolt. Asmar. Uuolfhart.