Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Erchanbert Liegenschaften zu Tandern gegen andere zu Weichs.
Datierung: 948-955
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quondam nobilem virum nomine Erchanbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque idem predictus nobilis vir suae proprietatis in loco Tannara dicto, id est curtiferum I et arabilis terrae coloniam I in manus prenominati episcopi et advocati sui Annonis ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem iam ante nominatus episcopus una cum manu sui advocati prescripti de rebus pretitulatae dei aecclesiae in loco Uuîhsa nominato curtiferum I equali mensura et arabilis terrae hobam I eidem prefato nobili viro aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum.Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Isti sunt testes sicut mos est per aures attracti Adalhoh. Uuolftregil. Aripo. Fridarat. Isanhart. Kundheri. Kotescalh. Dietrih. Vuirunt. Kundheri. Lipolf. Kerhoh. Kisalmar. Helmrih. Kuntperht. Amalgoz. Ruotperht. XVII.